- SCHOENUS
- SCHOENUSapud Plinium l. 2. c. 14. ubi de Thurifera regione, Silvarum longitudo est schoenorum XX. latitudo dimidium eius: ex Graeco χοῖνος, funiculus, mensurae genus est, cui idem ac parasangae spatium attribuit Hero, quô itineta metiebantur Veteres. Hinc in amne Nilo navigantes, ad mensuranda inter valla, de urbe in urbem, Schoenos adhibuisse, docet Strabo l. 11. Ad quem locum egregie faciunt illa Hieronymi in Ioelem. In Nilo fiumine, sive in ripis eius, solent naves funibus trahere; Certa babentes spatia, quae vocant funiculos, ut labori defessorum recentia trahentium colla succedant. Alius erat schoenus sive funiculus, quô terras metiebantur, quod et σακάριον vocârunt Agrimensores, et χοινίον, quorum alterum decem, alterum duodecim orgyiarum fuit. Vide de hoc posteriori vocis significatu Salmas. ad Solin. p. 683. 688. de priori eundem ib. p. 1196. A. Graeco χοῖνος, exstat de Poematibus Ionicis vetus verbum χοινίζεςθαι, quod interpretantur, πάντα ποιεῖν ἔζω κόσμου, omnia facere praeter decorum: quod nempe agerent adulteros, meretrices, productores, lenones, ebrios etc. Quam in rem vide Iul. Caes. Scaligerum Poet. l. 1. c. 51.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.